Mosaico decorativo

Encontrados 3038 resultados para: Sun

  • vasa gloriae eius captiva abducta sunt, trucidati sunt parvuli eius in plateis eius, iuvenes eius in gladio inimicorum. (Liber I Maccabaeorum 2, 9)

  • Et multi de Israel accesserunt ad eos, et Matthathias et filii eius congregati sunt. (Liber I Maccabaeorum 2, 16)

  • Et respondit Matthathias et dixit magna voce: “Etsi omnes gentes, quae in domo regni sunt, regi oboediunt, ut discedat unusquisque ab officio patrum suorum, et consentiunt mandatis eius, (Liber I Maccabaeorum 2, 19)

  • Et insurrexerunt in eos in bello sabbatis; et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum. (Liber I Maccabaeorum 2, 38)

  • Et cogitaverunt in die illa dicentes: “Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis”. (Liber I Maccabaeorum 2, 41)

  • et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum. (Liber I Maccabaeorum 2, 43)

  • Et persecuti sunt filios superbiae, et prosperatum est opus in manu eorum; (Liber I Maccabaeorum 2, 47)

  • Ananias et Azarias et Misael credentes liberati sunt de flamma. (Liber I Maccabaeorum 2, 59)

  • Et subducti sunt iniqui prae timore eius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt; et prosperata est salus in manu eius. (Liber I Maccabaeorum 3, 6)

  • et ait: “Faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos, qui cum ipso sunt, qui spernunt verbum regis”. (Liber I Maccabaeorum 3, 14)

  • Et audierunt mercatores regionis nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et compedes et venerunt in castra, ut acciperent filios Israel in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum. (Liber I Maccabaeorum 3, 41)

  • Et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum, et cognoverunt verba regis, quae mandavit facere populo in interitum et consummationem. (Liber I Maccabaeorum 3, 42)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina