Mosaico decorativo

Encontrados 800 resultados para: Suam

  • Cum audace non eas in via, ne forte aggraves mala tua: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. (Liber Ecclesiasticus 8, 18)

  • Avaro autem nihil est scelestius, hic enim et animam suam venalem habet. (Liber Ecclesiasticus 10, 9)

  • Peccantem in animam suam quis iustificabit? Et quis honorificabit exhonorantem animam suam? (Liber Ecclesiasticus 10, 32)

  • Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum, et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam. (Liber Ecclesiasticus 10, 33)

  • Et, si bene fecerit, ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam. (Liber Ecclesiasticus 14, 7)

  • Nequam est oculus lividi et avertens faciem suam et despiciens animas. (Liber Ecclesiasticus 14, 8)

  • Insatiabilis oculus cupidi in parte non satiabitur, donec consumat arefaciens animam suam. (Liber Ecclesiasticus 14, 9)

  • qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius et requiescet in deversorio bonorum per aevum. (Liber Ecclesiasticus 14, 25)

  • ecundum multam misericordiam suam, sic et correptio illius: hominem secundum opera sua iudicat. (Liber Ecclesiasticus 16, 13)

  • Omni misericordiae erit merces: unusquisque secundum meritum operum suorum inveniet coram se et secundum intellectum peregrinationis ipsius. Dominus induravit cor pharaonis, ne agnosceret illum, ut opera sua innotescerent sub caelo. Misericordia eius apparuit omnibus creaturis eius, lucem suam et tenebras dispertiit filiis hominum. (Liber Ecclesiasticus 16, 15)

  • Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum; (Liber Ecclesiasticus 17, 1)

  • Propter hoc patiens est Deus in illis et effundit super eos misericordiam suam. (Liber Ecclesiasticus 18, 9)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina