Encontrados 800 resultados para: Suam
Et quidem omni homini, cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit, ut comedat ex eis et tollat partem suam et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei. (Liber Ecclesiastes 5, 18)
Inventusque est in ea vir pauper et sapiens et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. (Liber Ecclesiastes 9, 15)
et revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. (Liber Ecclesiastes 12, 7)
Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus ilico intremuit. (Canticum Canticorum 5, 4)
Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum formae illius. 3 Generositatem suam glorificat contubernium habens Dei, sed et omnium Dominus dilexit illam. (Liber Sapientiae 8, 2)
et reliquum horum, quod ad nullos usus facit, lignum curvum et nodis concretum accipiens, sculpsit diligenter per vacuitatem suam et per scientiam tempore requiei figuravit illud - assimilavit illud imagini hominis (Liber Sapientiae 13, 13)
Homo autem occidit quidem per malitiam suam et spiritum, qui exierit, restituere non potest, nec liberare animam, quae recepta est. (Liber Sapientiae 16, 14)
Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur. (Liber Sapientiae 19, 20)
et effudit illam super omnia opera su et super omnem carnem secundum largitatem suam et praebuit illam diligentibus se. (Liber Ecclesiasticus 1, 10)
Et, sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. (Liber Ecclesiasticus 3, 5)
Est enim amicus secundum opportunitatem suam et non permanebit in die tribulationis. (Liber Ecclesiasticus 6, 8)
Non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam. (Liber Ecclesiasticus 7, 22)