Encontrados 2771 resultados para: Sit
Etenim, si in ramis ad tempus germinaverit, infirmiter posita a vento commovebitur et a nimietate ventorum eradicabitur. (Liber Sapientiae 4, 4)
quoniam gratia et misericordia est in electis eius, et visitatio in sanctis illius. (Liber Sapientiae 4, 15)
et tamquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam, cuius, cum praeterierit, non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus; (Liber Sapientiae 5, 10)
aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum: divisus aer continuo in se resolvitur, ut ignoretur transitus illius. (Liber Sapientiae 5, 12)
Quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit, referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem. (Liber Sapientiae 6, 22)
Ipse enim dedit mihi horum, quae sunt, scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum, (Liber Sapientiae 7, 17)
initium et consummationem et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes et commutationes temporum, (Liber Sapientiae 7, 18)
anni cursus et stellarum dispositiones, (Liber Sapientiae 7, 19)
Omni enim motu mobilior est sapientia; pertransit autem et penetrat omnia propter munditiam. (Liber Sapientiae 7, 24)
Et, cum sit una, omnia potest; et in se permanens, omnia innovat et per generationes in animas sanctas se transferens amicos Dei et prophetas constituit. (Liber Sapientiae 7, 27)
Est enim haec speciosior sole et super omnem dispositionem stellarum; luci comparata invenitur splendidior: (Liber Sapientiae 7, 29)
Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum formae illius. 3 Generositatem suam glorificat contubernium habens Dei, sed et omnium Dominus dilexit illam. (Liber Sapientiae 8, 2)