Encontrados 2771 resultados para: Sit
Quoniam quis scit quid homini bonum sit in vita, in paucis diebus vanitatis suae, quos peragit velut umbra? Aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit? (Liber Ecclesiastes 6, 12)
Considera opera Dei: quod nemo possit corrigere, quod ille curvum fecerit. (Liber Ecclesiastes 7, 13)
Et ipsa longius recessit a me. Longe est, quod fuit; et alta est profunditas. Quis inveniet eam? (Liber Ecclesiastes 7, 24)
ignorat enim quid futurum sit, nam quomodo sit futurum, quis nuntiabit ei? (Liber Ecclesiastes 8, 7)
Non sit bonum impio, nec prolongabit dies suos quasi umbram, qui non timet faciem Domini. (Liber Ecclesiastes 8, 13)
ecce intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum, quae fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit homo ad quaerendum, tanto minus inveniet; etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire. (Liber Ecclesiastes 8, 17)
Omnia haec contuli in corde meo, ut curiose intellegerem quod iusti atque sapientes et opera eorum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an odium, omnino nescit homo: coram illis omnia. (Liber Ecclesiastes 9, 1)
Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat. (Liber Ecclesiastes 10, 3)
positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum. (Liber Ecclesiastes 10, 6)
Stultus verba multiplicat: “Ignorat homo quid futurum sit; et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?”. (Liber Ecclesiastes 10, 14)
Da partem septem necnon et octo, quia ignoras, quid futurum sit mali super terram. (Liber Ecclesiastes 11, 2)
Quomodo ignoras, quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. (Liber Ecclesiastes 11, 5)