Encontrados 2771 resultados para: Sit
Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia nescis quid magis prosit, hoc aut illud, et si utrumque simul melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)
Laetare ergo, iuvenis, in adulescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae, et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium. (Liber Ecclesiastes 11, 9)
Quaesivit Ecclesiastes verba delectabilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos. (Liber Ecclesiastes 12, 10)
Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit. (Canticum Canticorum 2, 11)
Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus ilico intremuit. (Canticum Canticorum 5, 4)
Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: “Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est agnitus, qui sit reversus ab inferis. (Liber Sapientiae 2, 1)
Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri, quoniam consignata est, et nemo revertitur. (Liber Sapientiae 2, 5)
nullum pratum exsors sit luxuriae nostrae; ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors. (Liber Sapientiae 2, 9)
Sit autem fortitudo nostra lex iustitiae; quod enim infirmum est, inutile invenitur. (Liber Sapientiae 2, 11)
morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei visitatio ex sermonibus illius”. (Liber Sapientiae 2, 20)
et in tempore visitationis illorum fulgebunt et tamquam scintillae in arundineto discurrent; (Liber Sapientiae 3, 7)
Qui confidunt in illo, intellegent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam gratia et misericordia est sanctis eius, et visitatio electis eius. (Liber Sapientiae 3, 9)