Encontrados 20258 resultados para: Re
qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam locustam proiecit in mare Rubrum; non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti. (Liber Exodus 10, 19)
Nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco, in quo erat. Ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat. (Liber Exodus 10, 23)
Vocavitque pharao Moysen et Aaron et dixit eis: “Ite, sacrificate Domino; oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum”. (Liber Exodus 10, 24)
Ait Moyses: “Etiamsi tu hostias et holocausta dares nobis, quae offeramus Domino Deo nostro, (Liber Exodus 10, 25)
tamen et greges nostri pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula, quoniam ex ipsis sumemus, quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri; praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus”. (Liber Exodus 10, 26)
Induravit autem Dominus cor pharaonis, et noluit dimittere eos. (Liber Exodus 10, 27)
Dixitque pharao ad eum: “Recede a me. Cave, ne ultra videas faciem meam; quocumque die apparueris mihi, morieris”. (Liber Exodus 10, 28)
Respondit Moyses: “Ita fiet, ut locutus es; non videbo ultra faciem tuam”. (Liber Exodus 10, 29)
Et dixit Dominus ad Moy sen: “Adhuc una plaga tan gam pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos utique, immo et exire compellet. (Liber Exodus 11, 1)
Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea; (Liber Exodus 11, 2)
Et ait Moyses: “Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in Aegyptum; (Liber Exodus 11, 4)
Descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes: "Egredere tu et omnis populus, qui sequitur te". Post haec egrediar”. Et exivit a pharaone iratus nimis. (Liber Exodus 11, 8)