Mosaico decorativo

Found 20258 Results for: Re

  • qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam locustam proiecit in mare Rubrum; non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti. (Liber Exodus 10, 19)

  • Nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco, in quo erat. Ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat. (Liber Exodus 10, 23)

  • Vocavitque pharao Moysen et Aaron et dixit eis: “Ite, sacrificate Domino; oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum”. (Liber Exodus 10, 24)

  • Ait Moyses: “Etiamsi tu hostias et holocausta dares nobis, quae offeramus Domino Deo nostro, (Liber Exodus 10, 25)

  • tamen et greges nostri pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula, quoniam ex ipsis sumemus, quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri; praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus”. (Liber Exodus 10, 26)

  • Induravit autem Dominus cor pharaonis, et noluit dimittere eos. (Liber Exodus 10, 27)

  • Dixitque pharao ad eum: “Recede a me. Cave, ne ultra videas faciem meam; quocumque die apparueris mihi, morieris”. (Liber Exodus 10, 28)

  • Respondit Moyses: “Ita fiet, ut locutus es; non videbo ultra faciem tuam”. (Liber Exodus 10, 29)

  • Et dixit Dominus ad Moy sen: “Adhuc una plaga tan gam pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos utique, immo et exire compellet. (Liber Exodus 11, 1)

  • Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea; (Liber Exodus 11, 2)

  • Et ait Moyses: “Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in Aegyptum; (Liber Exodus 11, 4)

  • Descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes: "Egredere tu et omnis populus, qui sequitur te". Post haec egrediar”. Et exivit a pharaone iratus nimis. (Liber Exodus 11, 8)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina