Encontrados 575 resultados para: Post
Numeravit igitur Salomon omnes viros peregrinos, qui erant in terra Israel post dinumerationem, quam dinumeravit David pater eius; et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti. (Liber II Paralipomenon 2, 16)
Post quae congregavit maiores natu Israel et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israel in Ierusalem, ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David, quae est Sion. (Liber II Paralipomenon 5, 2)
de filiis eorum, qui remanserant post eos in terra, quos non interfecerant filii Israel, subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc. (Liber II Paralipomenon 8, 8)
Qui ait: “Post tres dies revertimini ad me”. Cumque abisset populus, (Liber II Paralipomenon 10, 5)
Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salomith. (Liber II Paralipomenon 11, 20)
Ieroboam autem retro moliebatur insidias, ut venirent post eos, et erant ante Iudam, et insidiae post eos. (Liber II Paralipomenon 13, 13)
Respiciensque Iuda vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere coeperunt, (Liber II Paralipomenon 13, 14)
Descenditque post annos ad eum in Samariam, ad cuius adventum mactavit Achab oves et boves plurimos ipsi et populo, qui venerat cum eo; persuasitque illi, ut ascenderet in Ramoth Galaad. (Liber II Paralipomenon 18, 2)
Post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Meunitis ad Iosaphat, ut pugnarent contra eum. (Liber II Paralipomenon 20, 1)
Post haec iniit amicitias Iosaphat rex Iudae cum Ochozia rege Israel, cuius opera fuerunt impiissima, (Liber II Paralipomenon 20, 35)
Et post haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili. (Liber II Paralipomenon 21, 18)
Fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Achab; ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius. (Liber II Paralipomenon 22, 4)
