Encontrados 575 resultados para: Post
Adduxerunt ergo duos currus cum equis, misitque rex post exercitum Syrorum dicens: “Ite et videte”. (Liber II Regum 7, 14)
Qui abierunt post eos usque ad Iordanem; ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis, quae proiecerant Syri, cum turbarentur. Reversique nuntii indicaverunt regi. (Liber II Regum 7, 15)
Dixitque Iehu ad Badacer ducem: “Tolle, proice eum in agro Naboth Iezrahelitae! Memento enim: ego et tu eramus cum his, qui vectabantur gemini post Achab patrem huius, quando Dominus onus hoc levavit super eum dicens: (Liber II Regum 9, 25)
tertia autem pars ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, quae est post habitaculum cursorum, et custodietis excubitum domus per vices. (Liber II Regum 11, 6)
Factaque est contra eum coniuratio in Ierusalem, at ille fugit in Lachis; miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi. (Liber II Regum 14, 19)
In Domino, Deo Israel, speravit. Itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iudae sed neque in his, qui ante eum fuerunt. (Liber II Regum 18, 5)
et cepit. Post annos tres, anno sexto Ezechiae, id est nono anno Osee regis Israel, capta est Samaria. (Liber II Regum 18, 10)
Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te et subsannavit virgo filia Sion; post tergum tuum caput movit filia Ierusalem. (Liber II Regum 19, 21)
Stetitque rex super gradum suum et percussit foedus coram Domino, ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et legitima in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis huius, quae scripta erant in libro illo. Acquievitque universus populus pacto. (Liber II Regum 23, 3)
Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua iuxta omnem legem Moysi, neque post eum surrexit similis illi. (Liber II Regum 23, 25)
Post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam, cum ipse esset annorum sexaginta; quae peperit ei Segub. (Liber I Paralipomenon 2, 21)
Reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis. (Liber I Paralipomenon 5, 25)
