Encontrados 575 resultados para: Post
Et post eum Eleazar filius Dodo Ahohites, qui erat inter tres potentes; (Liber I Paralipomenon 11, 12)
consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: “Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium; (Liber I Paralipomenon 14, 14)
Cumque impleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum eius. (Liber I Paralipomenon 17, 11)
Factum est autem post haec, ut percuteret David Phili sthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim (Liber I Paralipomenon 18, 1)
Accidit autem post haec, ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius eius pro eo. (Liber I Paralipomenon 19, 1)
Igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israel et perrexit contra Syrum; (Liber I Paralipomenon 19, 10)
Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, eduxit Ioab robur exercitus et vastavit terram filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Ierusalem, quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam. (Liber I Paralipomenon 20, 1)
Post haec initum est bellum in Gazer adversum Philisthaeos, in quo percussit Sobbochai Husathites Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos. (Liber I Paralipomenon 20, 4)
Quartus, mense quarto, Asael frater Ioab et Zabadias filius eius post eum, et in turma eius viginti quattuor milia. (Liber I Paralipomenon 27, 7)
post Achitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Ioab. (Liber I Paralipomenon 27, 34)
Nunc igitur coram universo Israel coetu Domini, audiente Deo nostro, custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei vestri, ut possideatis terram bonam et relinquatis eam in hereditatem filiis vestris post vos usque in sempiternum. (Liber I Paralipomenon 28, 8)
sapientia et scientia data sunt tibi; divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui”. (Liber II Paralipomenon 1, 12)
