Mosaico decorativo

Encontrados 1390 resultados para: Negotiatum Regem David:

  • Vae Ariel, Ariel, civitas, quam circumdedit David! Addite annum ad annum, sollemnitates evolvantur; (Liber Isaiae 29, 1)

  • Regem in decore suo videbunt oculi tui, cernent terram longinquam. (Liber Isaiae 33, 17)

  • Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri fullonis. (Liber Isaiae 36, 2)

  • Reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobnam; audierat enim quia profectus esset de Lachis. (Liber Isaiae 37, 8)

  • Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me et propter David servum meum”. (Liber Isaiae 37, 35)

  • “Vade et dic Ezechiae: “Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimas tuas; ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos (Liber Isaiae 38, 5)

  • Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem et dixit ei: “Quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te?”. Et dixit Ezechias: “De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone”. (Liber Isaiae 39, 3)

  • Inclinate aurem vestram et venite ad me; audite, ut vivat anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. (Liber Isaiae 55, 3)

  • Et ingressa es ad regem cum unguento et multiplicasti pigmenta tua; misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos. (Liber Isaiae 57, 9)

  • Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges, qui sedent de stirpe David super thronum eius, et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Ierusalem ebrietate; (Liber Ieremiae 13, 13)

  • Et dabo eos in commotionem universis regnis terrae, propter Manassem filium Ezechiae regem Iudae, super omnibus, quae fecit in Ierusalem. (Liber Ieremiae 15, 4)

  • ingredientur per portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem; et habitabitur civitas haec in sempiternum. (Liber Ieremiae 17, 25)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina