Encontrados 49 resultados para: Feceruntque

  • Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et palum et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal (Liber II Regum 17, 16)

  • Feceruntque die octavo collectam magnam, eo quod dedicassent altare septem diebus et sollemnitatem celebrassent diebus septem. (Liber II Paralipomenon 7, 9)

  • et particeps fuit, ut facerent naves, quae irent in Tharsis, feceruntque classem in Asiongaber. (Liber II Paralipomenon 20, 36)

  • Feceruntque filii Israel, qui inventi sunt in Ierusalem, sollemnitatem Azymorum septem diebus in laetitia magna, laudaverunt Dominum et per singulos dies Levitae et sacerdotes per organa benesonantia. (Liber II Paralipomenon 30, 21)

  • Feceruntque filii Israel, qui reperti fuerant ibi, Pascha in tempore illo et sollemnitatem Azymorum septem diebus. (Liber II Paralipomenon 35, 17)

  • Feceruntque sollemnitatem Tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem, secundum praeceptum pro singulis diebus; (Liber Esdrae 3, 4)

  • Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos viros principes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina eorum, et sederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem. (Liber Esdrae 10, 16)

  • Et egressus est populus, et attulerunt feceruntque sibi tabernacula, unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim. (Liber Nehemiae 8, 16)

  • Et quidem, cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent: “Iste est Deus tuus, qui eduxit te de Aegypto” feceruntque blasphemias magnas; (Liber Nehemiae 9, 18)

  • Vexaverunt autem te et rebellaverunt contra te et proiecerunt legem tuam post terga sua; et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos, ut reverterentur ad te; feceruntque blasphemias grandes. (Liber Nehemiae 9, 26)

  • sic ego eligam malam sortem eorum et, quae timebant, adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet, locutus sum, et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et, quod displicet mihi, elegerunt”. (Liber Isaiae 66, 4)

  • Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus; de monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui. (Liber Ieremiae 50, 6)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina