Encontrados 49 resultados para: Feceruntque

  • Quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israel, percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius; non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lobna, sicut fecerant regi Iericho. (Liber Iosue 10, 30)

  • Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim (Liber Iudicum 2, 11)

  • Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et obliti sunt Domini Dei sui servientes Baalim et Astharoth. (Liber Iudicum 3, 7)

  • Et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et tutissima loca. (Liber Iudicum 6, 2)

  • Cum enim iam hilariores essent, postulaverunt, ut vocaretur Samson et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos; feceruntque eum stare inter duas columnas. (Liber Iudicum 16, 25)

  • Feceruntque filii Beniamin, ut sibi fuerat imperatum, et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his, quae ducebant choros, uxores singulas; abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes et habitantes in eis. (Liber Iudicum 21, 23)

  • sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in Sela, in sepulcro Cis patris eius. Feceruntque omnia, quae praeceperat rex; et repropitiatus est Deus terrae post haec. (Liber II Samuelis 21, 14)

  • Sed et prostibula fuerunt in terra; feceruntque omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel. (Liber I Regum 14, 24)

  • et ait: “Implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna”. Rursumque dixit: “Etiam secundo hoc facite”. Qui cum fecissent et secundo, ait: “Etiam tertio idipsum facite”. Feceruntque et tertio, (Liber I Regum 18, 34)

  • Produxitque filium regis et dedit ei diadema et testimonium; feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt: “Vivat rex!”. (Liber II Regum 11, 12)

  • Feceruntque sibi lapides et palos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum (Liber II Regum 17, 10)

  • et adolebant ibi in omnibus excelsis sicut gentes, quas transtulerat Dominus a facie eorum; feceruntque pessima irritantes Dominum (Liber II Regum 17, 11)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina