Encontrados 688 resultados para: Eat
Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. (Liber Isaiae 26, 20)
Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri, et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus iudicii Dominus; beati omnes, qui exspectant eum. (Liber Isaiae 30, 18)
Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. (Liber Isaiae 32, 20)
Qui ambulat in iustitiis et loquitur aequitates, qui reicit lucra ex rapinis et excutit manus suas, ne munera accipiat, qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos, ne videat malum: (Liber Isaiae 33, 15)
Laetentur deserta et invia, et exsultet solitudo et floreat quasi lilium. (Liber Isaiae 35, 1)
Et siluerunt et non responderunt ei verbum; mandaverat enim rex dicens: “Ne respondeatis ei”. (Liber Isaiae 36, 21)
Nimis pauper, ut offerat lignum imputribile: exquirit sibi sapientem artificem, ut statuat simulacrum, quod non moveatur. (Liber Isaiae 40, 20)
Confortabit faber aurificem, percutiens malleo eum, qui cudit, dicens de glutino: “Bonum est”; et roborat eum clavis, ut non moveatur. (Liber Isaiae 41, 7)
Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illud scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosum hominem, qui resideat in domo. (Liber Isaiae 44, 13)
Et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti: “Non est qui videat me”. Sapientia tua et scientia tua, haec decepit te. Et dixisti in corde tuo: “Ego, et praeter me non est altera”. (Liber Isaiae 47, 10)
Nunc creata sunt et non ex tunc, et ante eorum diem, et non audisti ea, ne forte diceres: “Ecce ego cognovi ea”. (Liber Isaiae 48, 7)
Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. (Liber Isaiae 49, 15)