Encontrados 1036 resultados para: Deo
Fili, si habes, benefac tecum et Deo dignas oblationes offer. (Liber Ecclesiasticus 14, 11)
quoniam non a Deo tributa est ei; sapientiae enim Dei astabit laus, et in ore sapientis dicetur laus, et dominator illius docebit eam. (Liber Ecclesiasticus 15, 10)
Ne dixeris: “A Deo peccatum meum” quae enim odit, ipse non facit. (Liber Ecclesiasticus 15, 11)
Non dicas: “A Deo abscondar! Et, ex summo quis mei memorabitur? (Liber Ecclesiasticus 16, 16)
Altissimum quis laudabit in inferis pro vivis et dantibus confessionem Deo? (Liber Ecclesiasticus 17, 25)
Ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit eis viam aequitatis. (Liber Ecclesiasticus 18, 11)
Domino enim Deo, antequam crearentur, omnia sunt agnita; sic et, postquam perfecta sunt, respicit omnia. (Liber Ecclesiasticus 23, 29)
Laus sapientiae. Sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur (Liber Ecclesiasticus 24, 1)
In tribus placitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus: (Liber Ecclesiasticus 25, 1)
Homo homini reservat iram et a Deo quaerit medelam? (Liber Ecclesiasticus 28, 3)
Ipse, cum caro sit, reservat iram et propitiationem petit a Deo? Quis exorabit pro delictis illius? (Liber Ecclesiasticus 28, 5)
Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum. (Liber Ecclesiasticus 31, 11)