Encontrados 1036 resultados para: Deo
Ideo iusti tulerunt spolia impiorum et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt unanimiter, (Liber Sapientiae 10, 20)
Ideoque eos, qui exerrant, paulatim corripis et, de quibus peccant, admones et corrigis, ut, relicta malitia, credant in te, Domine. (Liber Sapientiae 12, 2)
Etenim in erroris viis diutius erraverunt, deos aestimantes, quae etiam inter animalia e turpibus sunt vilia, infantium insensatorum more decepti: (Liber Sapientiae 12, 24)
in quibus enim ipsi patientes indignabantur, per haec, quos putabant deos, in ipsis, cum exterminarentur, videntes, illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis venit super illos. (Liber Sapientiae 12, 27)
Sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut violentam aquam aut luminaria caeli, rectores orbis terrarum, deos putaverunt. (Liber Sapientiae 13, 2)
Quorum si specie delectati, illa deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum melior est: speciei enim principium et auctor constituit ea. (Liber Sapientiae 13, 3)
Infelices autem, et in rebus mortuis sunt spes illorum, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium aut lapidem inutilem, opus manus antiquae. (Liber Sapientiae 13, 10)
Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius: (Liber Sapientiae 14, 9)
Supervacuitate enim hominum haec advenerunt in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus. (Liber Sapientiae 14, 14)
Utraque autem illis evenient digne, quoniam male censerunt de Deo attendentes idolis et iuraverunt iniuste in dolo contemnentes sanctitatem. (Liber Sapientiae 14, 30)
Quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. (Liber Sapientiae 15, 15)
Omnis sapientia a Domino Deo est et cum illo fuit semper et est ante aevum. (Liber Ecclesiasticus 1, 1)