1. ecce dies veniunt Domini et dividentur spolia tua in medio tui

2. et congregabo omnes gentes ad Hierusalem in prœlium et capietur civitas et vastabuntur domus et mulieres violabuntur et egredietur media pars civitatis in captivitatem et reliquum populi non auferetur ex urbe

3. et egredietur Dominus et prœliabitur contra gentes illas sicut prœliatus est in die certaminis

4. et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum qui est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et occidentem prærupto grandi valde et separabitur medium montis ad aquilonem et medium ejus ad meridiem

5. et fugietis ad vallem montium meorum quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda et veniet Dominus Deus meus omnesque sancti cum eo

6. et erit in die illa non erit lux sed frigus et gelu

7. et erit dies una quæ nota est Domino non dies neque nox et in tempore vesperæ erit lux

8. et erit in die illa exibunt aquæ vivæ de Hierusalem medium earum ad mare orientale et medium earum ad mare novissimum in æstate et in hieme erunt

9. et erit Dominus rex super omnem terram in die illa erit Dominus unus et erit nomen ejus unum

10. et revertetur omnis terra usque ad desertum de colle Remmon ad austrum Hierusalem et exaltabitur et habitabit in loco suo a porta Beniamin usque ad locum portæ Prioris usque ad portam Angulorum et a turre Ananehel usque ad torcularia regis

11. et habitabunt in ea et anathema non erit amplius sed sedebit Hierusalem secura

12. et hæc erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quæ pugnaverunt adversus Hierusalem tabescet caro uniuscujusque stantis super pedes suos et oculi ejus contabescent in foraminibus suis et lingua eorum contabescet in ore suo

13. in die illo erit tumultus Domini magnus in eis et adprehendet vir manum proximi sui et conseretur manus ejus super manum proximi sui

14. sed et Judas pugnabit adversus Hierusalem et congregabuntur divitiæ omnium gentium in circuitu aurum et argentum et vestes multæ satis

15. et sic erit ruina equi et muli cameli et asini et omnium jumentorum quæ fuerint in castris illis sicut ruina hæc

16. et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quæ venerint contra Hierusalem ascendent ab anno in annum ut adorent regem Dominum exercituum et celebrent festivitatem tabernaculorum

17. et erit qui non ascenderit de familiis terræ ad Hierusalem ut adoret regem Dominum exercituum non erit super eos imber

18. quod si et familia Ægypti non ascenderit et non venerit nec super eos erit sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes gentes quæ non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum

19. hoc erit peccatum Ægypti et hoc peccatum omnium gentium quæ non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum

20. in die illo erit quod super frenum equi est sanctum Domino et erunt lebetes in domo Domini quasi fialæ coram altari

21. et erit omnis lebes in Hierusalem et in Juda sanctificatus Domino exercituum et venient omnes immolantes et sument ex eis et coquent in eis et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo



Livros sugeridos


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.