1. in mense octavo in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiæ filium Addo prophetam dicens

2. iratus est Dominus super patres vestros iracundia

3. et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum convertimini ad me ait Dominus exercituum et convertar ad vos dicit Dominus exercituum

4. ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetæ priores dicentes hæc dicit Dominus exercituum convertimini de viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque adtenderunt ad me dicit Dominus

5. patres vestri ubi sunt et prophetæ numquid in sempiternum vivent

6. verumtamen verba mea et legitima mea quæ mandavi servis meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis

7. in die vicesima et quarta undecimo mense sabath in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiæ filium Addo prophetam dicens

8. vidi per noctem et ecce vir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta quæ erant in profundo et post eum equi rufi varii et albi

9. et dixi quid sunt isti domine mi et dixit ad me angelus qui loquebatur in me ego ostendam tibi quid sint hæc

10. et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram

11. et responderunt angelo Domini qui stabat inter myrteta et dixerunt perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur et quiescit

12. et respondit angelus Domini et dixit Domine exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Juda quibus iratus es iste septuagesimus annus est

13. et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona verba consolatoria

14. et dixit ad me angelus qui loquebatur in me clama dicens hæc dicit Dominus exercituum zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno

15. et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum

16. propterea hæc dicit Dominus revertar ad Hierusalem in misericordiis domus mea ædificabitur in ea ait Dominus exercituum et perpendiculum extendetur super Hierusalem

17. adhuc clama dicens hæc dicit Dominus exercituum adhuc affluent civitates meæ bonis et consolabitur Dominus adhuc Sion et eliget adhuc Hierusalem

18. et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor cornua

19. et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt hæc et dixit ad me hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam et Israël et Hierusalem

20. et ostendit mihi Dominus quattuor fabros

21. et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam



Livros sugeridos


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.