1. et factus est sermo Domini ad me dicens

2. fili hominis pone faciem tuam ad montes Israël et prophetabis ad eos

3. et dices montes Israël audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus rupibus et vallibus ecce ego inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra

4. et demoliar aras vestras et confringentur simulacra vestra et deiciam interfectos vestros ante idola vestra

5. et dabo cadavera filiorum Israël ante faciem simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras

6. in omnibus habitationibus vestris urbes desertæ erunt et excelsa demolientur et dissipabuntur et interibunt aræ vestræ et confringentur et cessabunt idola vestra et conterentur delubra vestra et delebuntur opera vestra

7. et cadet interfectus in medio vestri et scietis quoniam ego Dominus

8. et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus cum dispersero vos in terris

9. et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me et oculos eorum fornicantes post idola sua et displicebunt sibimet super malis quæ fecerunt in universis abominationibus suis

10. et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum ut facerem eis malum hoc

11. hæc dicit Dominus Deus percute manu tua et adlide pedem tuum et dic eheu ad omnes abominationes malorum domus Israël qui gladio fame peste ruituri sunt

12. qui longe est peste morietur qui autem prope gladio corruet et qui relictus fuerit et obsessus fame morietur et conpleam indignationem meam in eis

13. et scietis quia ego Dominus cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum in omni colle excelso in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam locum ubi accenderunt tura redolentia universis idolis suis

14. et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam et destitutam a deserto Deblatha in omnibus habitationibus eorum et scient quia ego Dominus



Livros sugeridos


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.