1. et duxit me ad portam quæ respiciebat ad viam orientalem

2. et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem et vox erat ei quasi vox aquarum multarum et terra splendebat a majestate ejus

3. et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar et cecidi super faciem meam

4. et majestas Domini ingressa est templum per viam portæ quæ respiciebat ad orientem

5. et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius et ecce repleta erat gloria Domini domus

6. et audivi loquentem ad me de domo et vir qui stabat juxta me

7. dixit ad me fili hominis locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum ubi habito in medio filiorum Israël in æternum et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum ipsi et reges eorum in fornicationibus suis et in ruinis regum suorum et in excelsis

8. qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum et postes suos juxta postes meos et murus erat inter me et eos et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt propter quod consumpsi eos in ira mea

9. nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me et habitabo in medio eorum semper

10. tu autem fili hominis ostende domui Israël templum et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam

11. et erubescant ex omnibus quæ fecerunt figuram domus et fabricæ ejus exitus et introitus et omnem descriptionem ejus et universa præcepta ejus cunctumque ordinem ejus et omnes leges ejus ostende eis et scribes in oculis eorum et custodiant omnes descriptiones ejus et præcepta illius et faciant ea

12. ista est lex domus in summitate montis omnes fines ejus in circuitu sanctum sanctorum est hæc ergo est lex domus

13. istæ autem mensuræ altaris in cubito verissimo qui habebat cubitum et palmum in sinu ejus erat cubitus et cubitus in latitudine et definitio usque ad labium ejus in circuitu palmus unus hæc quoque erat fossa altaris

14. et de sinu terræ usque ad crepidinem novissimam duo cubiti et latitudo cubiti unius et a crepidine majori usque ad crepidinem minorem quattuor cubiti et latitudo unius cubiti

15. ipse autem arihel quattuor cubitorum et ab arihel usque sursum cornua quattuor

16. et arihel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis quadrangulatum æquis lateribus

17. et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim latitudinis in quattuor angulis ejus et corona in circuitu ejus dimidii cubitus et sinus ejus unius cubiti per circuitum gradus autem ejus versi ad orientem

18. et dixit ad me fili hominis hæc dicit Dominus Deus hii sunt ritus altaris in quacumque die fuerit fabricatum ut offeratur super illud holocaustum et effundatur sanguis

19. et dabis sacerdotibus Levitis qui sunt de semine Sadoc qui accedunt ad me ait Dominus Deus ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato

20. et adsumens de sanguine ejus pones super quattuor cornua ejus et super quattuor angulos crepidinis et super coronam in circuitu et mundabis illud et expiabis

21. et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato et conbures illum in separato loco domus extra sanctuarium

22. et in die secunda offeres hircum caprarum inmaculatum pro peccato et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo

23. cumque conpleveris expians illud offeres vitulum de armento inmaculatum et arietem de grege inmaculatum

24. et offeres eos in conspectu Domini et mittent sacerdotes super eos sal et offerent eos holocaustum Domino

25. septem diebus facies hircum pro peccato cotidie et vitulum de armento et arietem de pecoribus inmaculatos offerent

26. septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud et implebunt manum ejus

27. expletis autem diebus in die octava et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et quæ pro pace offerunt et placatus ero vobis ait Dominus Deus



Livros sugeridos


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.