1. et tu adsume planctum super principes Israël

2. et dices quare mater tua leæna inter leones cubavit in medio leunculorum enutrivit catulos suos

3. et eduxit unum de leunculis suis leo factus est et didicit capere prædam hominemque comedere

4. et audierunt de eo gentes et non absque vulneribus suis ceperunt eum et adduxerunt eum in catenis in terram Ægypti

5. quæ cum vidisset quoniam infirmata est et periit expectatio ejus tulit unum de leunculis suis leonem constituit eum

6. qui incedebat inter leones et factus est leo didicit prædam capere et homines devorare

7. didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere et desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus illius

8. et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum captus est

9. et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox ejus ultra super montes Israël

10. mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis

11. et factæ sunt ei virgæ solidæ in sceptra dominantium et exaltata est statura ejus inter frondes et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum

12. et evulsa est in ira in terramque projecta et ventus urens siccavit fructum ejus marcuerunt et arefactæ sunt virgæ roboris ejus ignis comedit eam

13. et nunc transplantata est in desertum in terra invia et sitienti

14. et egressus est ignis de virga ramorum ejus qui fructum ejus comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum



Livros sugeridos


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.