1. Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel post id, quod videram in principio,

2. vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Aëlam regione vidi autem in visione esse me super portam Ulai.

3. Et lavavi oculus meos, et vidi et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea

4. vidi arietem cornibus ventilantem contra Occidentem, et contra Aquilonem, et contra Meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu eius fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.

5. Et ego intelligebam ecce autem hircus caprarum veniebat ab Occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.

6. Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suæ.

7. Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius.

8. Hircus autem caprarum magnus factus est nimis cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quattour cornua subter illud per quattuor ventos caëli.

9. De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum et factum est grande contra Meridiem, et contra Orientem, et contra fortitudinem.

10. Et magnificatum est usque ad fortitudinem caëli et deiecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.

11. Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est et ab eo tulit iuge sacrificium, et deiecit locum sanctificationis eius.

12. Robur autem datum est ei contra iuge sacrificium propter peccata et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.

13. Et audivi unum de sanctis loquentem et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti Usquequo visio, et iuge sacrificium, et peccatum desolationis, quæ facta est et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur?

14. Et dixit ei Usque ad vesperam at mane, dies duo millia trecenti et mundabitur sanctuarium.

15. Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.

16. Et audivi vocem viri inter Ulai et clamavit, et ait Gabriel fac intelligere istum visionem.

17. Et venit, et stetit iuxta ubi ego stabam cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me Intellige fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.

18. Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram et tetigit me, et statuit me in gradu meo,

19. dixitque mihi Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis quoniam habet tempus finem suum.

20. Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.

21. Porro hircus caprarum, rex Græcorum est. et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus.

22. Quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo quattuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius.

23. Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impundes facie, et intelligens propositiones.

24. et roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum

25. secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.

26. Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.

27. Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.



Livros sugeridos


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.