1. fili mi ne obliviscaris legis meæ et præcepta mea custodiat cor tuum

2. longitudinem enim dierum et annos vitæ et pacem adponent tibi

3. misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui

4. et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus

5. habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiæ tuæ

6. in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos

7. ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo

8. sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum

9. honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum

10. et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt

11. disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis

12. quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi

13. beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia

14. melior est adquisitio ejus negotiatione argenti et auro primo fructus ejus

15. pretiosior est cunctis opibus et omnia quæ desiderantur huic non valent conparari

16. longitudo dierum in dextera ejus in sinistra illius divitiæ et gloria

17. viæ ejus viæ pulchræ et omnes semitæ illius pacificæ

18. lignum vitæ est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus

19. Dominus sapientia fundavit terram stabilivit cælos prudentia

20. sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt

21. fili mi ne effluant hæc ab oculis tuis custodi legem atque consilium

22. et erit vita animæ tuæ et gratia faucibus tuis

23. tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget

24. si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus

25. ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum

26. Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris

27. noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac

28. ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare

29. ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam

30. ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit

31. ne æmuleris hominem iniustum nec imiteris vias ejus

32. quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio ejus

33. egestas a Domino in domo impii habitacula autem justorum benedicentur

34. inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam

35. gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia



Livros sugeridos


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.