1. statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus æquum voluntas ejus

2. ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia

3. simplicitas justorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos

4. non proderunt divitiæ in die ultionis justitia autem liberabit a morte

5. justitia simplicis diriget viam ejus et in impietate sua corruet impius

6. justitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui

7. mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit

8. justus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo

9. simulator ore decipit amicum suum justi autem liberabuntur scientia

10. in bonis justorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio

11. benedictione justorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur

12. qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit

13. qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum

14. ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia

15. adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit

16. mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias

17. benefacit animæ suæ vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit

18. impius facit opus instabile seminanti autem justitiam merces fidelis

19. clementia præparat vitam et sectatio malorum mortem

20. abominabile Domino pravum cor et voluntas ejus in his qui simpliciter ambulant

21. manus in manu non erit innocens malus semen autem justorum salvabitur

22. circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua

23. desiderium justorum omne bonum est præstolatio impiorum furor

24. alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt

25. anima quæ benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur

26. qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium

27. bene consurgit diluculo qui quærit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis

28. qui confidet in divitiis suis corruet justi autem quasi virens folium germinabunt

29. qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti

30. fructus justi lignum vitæ et qui suscipit animas sapiens est

31. si justus in terra recipit quanto magis impius et peccator



Livros sugeridos


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.