1. parabolæ Salomonis filius sapiens lætificat patrem filius vero stultus mæstitia est matris suæ

2. non proderunt thesauri impietatis justitia vero liberabit a morte

3. non adfliget Dominus fame animam justi et insidias impiorum subvertet

4. egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat

5. qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit æstate filius confusionis

6. benedictio super caput justi os autem impiorum operit iniquitatem

7. memoria justi cum laudibus et nomen impiorum putrescet

8. sapiens corde præcepta suscipiet stultus cæditur labiis

9. qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit

10. qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur

11. vena vitæ os justi et os impiorum operiet iniquitatem

12. odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas

13. in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso ejus qui indiget corde

14. sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est

15. substantia divitis urbs fortitudinis ejus pavor pauperum egestas eorum

16. opus justi ad vitam fructus impii ad peccatum

17. via vitæ custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat

18. abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est

19. in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est

20. argentum electum lingua justi cor impiorum pro nihilo

21. labia justi erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur

22. benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio

23. quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia

24. quod timet impius veniet super eum desiderium suum justis dabitur

25. quasi tempestas transiens non erit impius justus autem quasi fundamentum sempiternum

26. sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum

27. timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur

28. expectatio justorum lætitia spes autem impiorum peribit

29. fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum

30. justus in æternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram

31. os justi parturiet sapientiam lingua pravorum peribit

32. labia justi considerant placita et os impiorum perversa



Livros sugeridos


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.