1. signatores autem fuerunt Neemias Athersatha filius Achelai et Sedecias

2. Sarajas Azarias Hieremias

3. Phessur Amaria Melchia

4. Attus Sebenia Melluc

5. Arem Mermuth Obdias

6. Danihel Genton Baruch

7. Mosollam Abia Miamin

8. Mazia Belga Semaja hii sacerdotes

9. porro Levitæ Josue filius Azaniæ Bennui de filiis Enadad Cedmihel

10. et fratres eorum Sechenia Odevia Celita Phalaja Anan

11. Micha Roob Asebia

12. Zacchur Serebia Sabania

13. Odia Bani Baninu

14. capita populi Pheros Phæthmoab Helam Zethu Bani

15. Bonni Azgad Bebai

16. Adonia Beggoai Adin

17. Ater Ezechia Azur

18. Odevia Asum Besai

19. Ares Anathoth Nebai

20. Mecphia Mosollam Azir

21. Mesizabel Sadoc Jeddua

22. Felthia Anan Ania

23. Osee Anania Asub

24. Alœs Phaleam Sobec

25. Reum Asebna Madsia

26. et Haja Hanam Anan

27. Melluc Arem Baana

28. et reliqui de populo sacerdotes Levitæ janitores et cantores Nathinnei et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei uxores eorum filii eorum et filiæ eorum

29. omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et judicia ejus et cærimonias ejus

30. et ut non daremus filias nostras populo terræ et filias eorum non acciperemus filiis nostris

31. populi quoque terræ qui inportant venalia et omnia ad usum per diem sabbati ut vendant non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificata et dimittemus annum septimum et exactionem universæ manus

32. et statuemus super nos præcepta ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri

33. ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israël et in omnem usum domus Dei nostri

34. sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi

35. et ut adferremus primogenita terræ nostræ et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini

36. et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri

37. et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni vindemiæ quoque et olei adferemus sacerdotibus ad gazofilacium Dei nostri et decimam partem terræ nostræ Levitis ipsi Levitæ decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum

38. erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum et Levitæ offerent decimam partem decimæ suæ in domum Dei nostri ad gazofilacium in domo thesauri

39. ad gazofilacium enim deportabunt filii Israël et filii Levi primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes et cantores et janitores et ministri et non dimittemus domum Dei nostri



Livros sugeridos


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.