1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

2. hæc loqueris filiis Israël homo de filiis Israël et de advenis qui habitant in Israël si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terræ lapidabit eum

3. et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum

4. quod si neglegens populus terræ et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere

5. ponam faciem meam super hominem illum et cognationem ejus succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui

6. anima quæ declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui

7. sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester

8. custodite præcepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos

9. qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit sanguis ejus sit super eum

10. si mœchatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et mœchus et adultera

11. qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos

12. si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos

13. qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos

14. qui supra uxorem filiam duxerit matrem ejus scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri

15. qui cum jumento et pecore cojerit morte moriatur pecus quoque occidite

16. mulier quæ subcubuerit cuilibet jumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos

17. qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suæ et viderit turpitudinem ejus illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam

18. qui cojerit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem ejus ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui

19. turpitudinem materteræ tuæ et amitæ tuæ non discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suæ nudavit portabunt ambo iniquitatem suam

20. qui cojerit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suæ portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur

21. qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt

22. custodite leges meas atque judicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi

23. nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim hæc fecerunt et abominatus sum eos

24. vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis

25. separate ergo et vos jumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quæ moventur in terra et quæ vobis ostendi esse polluta

26. eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei

27. vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos



Livros sugeridos


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.