1. locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

2. dicite filiis Israël hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ

3. omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis

4. quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis

5. chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est

6. lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit

7. et sus qui cum ungulam dividat non ruminat

8. horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis

9. hæc sunt quæ gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis

10. quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quæ in aquis moventur et vivunt abominabile vobis

11. et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis

12. cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt

13. hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum

14. milvum ac vulturem juxta genus suum

15. et omne corvini generis in similitudinem suam

16. strutionem et noctuam et larum et accipitrem juxta genus suum

17. bubonem et mergulum et ibin

18. cycnum et onocrotalum et porphirionem

19. erodionem et charadrion juxta genus suum opupam quoque et vespertilionem

20. omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis

21. quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quæ salit super terram

22. comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula juxta genus suum

23. quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis

24. et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum

25. et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum

26. omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur

27. quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quæ incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum

28. et qui portaverit hujuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia hæc inmunda sunt vobis

29. hoc quoque inter polluta reputabitur de his quæ moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula juxta genus suum

30. migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa

31. omnia hæc inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum

32. et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur

33. vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est

34. omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit

35. et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt

36. fontes vero et cisternæ et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur

37. si ceciderint super sementem non polluent eam

38. sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur

39. si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver ejus tetigerit inmundus erit usque ad vesperum

40. et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum

41. omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum

42. quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est

43. nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis

44. ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram

45. ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Ægypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum

46. ista est lex animantium et volucrum et omnis animæ viventis quæ movetur in aqua et reptat in terra

47. ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis



Livros sugeridos


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.