1. tunc cantavit canticum hoc Domino Judith dicens

2. incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen ejus

3. Dominus conterens bella Dominus nomen est illi

4. qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum

5. venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suæ cujus multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles

6. dixit se incensurum fines meos et juvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in prædam et virgines in captivitatem

7. Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminæ et confudit eum

8. non enim cecidit potens eorum a juvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum

9. exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta lætitiæ in exultatione filiorum Israël

10. unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra ad decipiendum illum

11. sandalia ejus rapuerunt oculos ejus pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus amputavit pugione cervicem ejus

12. horruerunt Persæ constantiam ejus et Medi audaciam ejus

13. tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti

14. filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in prœlio a facie Domini mei

15. hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro

16. Adonai Domine magnus es tu et præclarus in virtute et quem superare nemo potest

17. tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuæ

18. montes a fundamentis movebuntur cum aquis petræ sicut cera liquescent ante faciem tuam

19. qui autem timent te magni erunt apud te præ omnia

20. væ genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die judicii visitabit illos

21. dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum

22. et factum est post hæc omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas

23. porro Judith universa vasa bellica Holofernis quæ dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis

24. erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est cum Judith

25. post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Judith magna facta est in Bethulia et præclarior erat universæ terræ Israël

26. erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitæ suæ ex quo defunctus est Manasses vir ejus

27. erat autem diebus festis procedens cum gloria magna

28. mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam

29. luxitque illam omnis populus diebus septem

30. in omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël et post mortem ejus annis multis

31. dies autem victoriæ hujus festivitatem ab Hebræis in numero dierum sanctorum accepit et colitur a Judæis ex illo tempore usque in præsentem diem



Livros sugeridos


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.