1. ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius

2. alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos

3. asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduæ

4. subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terræ

5. alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad prædam præparant panem liberis

6. agrum non suum demetunt et vineam ejus quem vi oppresserunt vindemiant

7. nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore

8. quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides

9. vim fecerunt deprædantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt

10. nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas

11. inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt

12. de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur

13. ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias ejus nec reversi sunt per semitas illius

14. mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur

15. oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum

16. perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem

17. si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant

18. levis est super faciem aquæ maledicta sit pars ejus in terra nec ambulet per viam vinearum

19. ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius

20. obliviscatur ejus misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum

21. pavit enim sterilem et quæ non parit et viduæ bene non fecit

22. detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitæ suæ

23. dedit ei Deus locum pænitentiæ et ille abutitur eo in superbiam oculi autem ejus sunt in viis illius

24. elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur

25. quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea



Livros sugeridos


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.