1. respondens autem Job dixit

2. usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus

3. en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me

4. nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea

5. at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis

6. saltim nunc intellegite quia Deus non æquo judicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit

7. ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui judicet

8. semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit

9. spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo

10. destruxit me undique et pereo et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam

11. iratus est contra me furor ejus et sic me habuit quasi hostem suum

12. simul venerunt latrones ejus et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum

13. fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me

14. dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei

15. inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum

16. servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum

17. halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei

18. stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi

19. abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me

20. pelli meæ consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos

21. miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me

22. quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini

23. quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro

24. stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice

25. scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim

26. et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum

27. quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est hæc spes mea in sinu meo

28. quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum

29. fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse judicium



Livros sugeridos


“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.