1. factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a cæde Amalech et maneret in Siceleg dies duos

2. in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravit

3. dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris Israël fugi

4. et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e prœlio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Jonathan filius ejus interierunt

5. dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Jonathan filius ejus

6. ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelbœ et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites adpropinquabant ei

7. et conversus post tergum suum vidensque me vocavit cui cum respondissem adsum

8. dixit mihi quisnam es tu et ajo ad eum Amalechites sum

9. et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam tenent me angustiæ et adhuc tota anima in me est

10. stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite ejus et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc

11. adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri qui erant cum eo

12. et planxerunt et fleverunt et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Jonathan filium ejus et super populum Domini et super domum Israël quod corruissent gladio

13. dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit filius hominis advenæ amalechitæ ego sum

14. et ait ad eum David quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini

15. vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est

16. et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum Domini

17. planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus

18. et præcepit ut docerent filios Juda arcum sicut scriptum est in libro Justorum

19. incliti Israël super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes

20. nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte lætentur filiæ Philisthim ne exultent filiæ incircumcisorum

21. montes Gelbœ nec ros nec pluviæ veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo

22. a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Jonathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis

23. Saul et Jonathan amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores

24. filiæ Israël super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro

25. quomodo ceciderunt fortes in prœlio Jonathan in excelsis tuis occisus est

26. doleo super te frater mi Jonathan decore nimis et amabilis super amorem mulierum

27. quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica



Livros sugeridos


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.