1. quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam

2. hæc dicit Dominus ecce aquæ ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem ejus urbem et habitatores ejus clamabunt homines et ululabit omnis habitator terræ

3. ab strepitu pompæ armorum et bellatorum ejus a commotione quadrigarum ejus et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutis

4. pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulæ Cappadociæ

5. venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiæ vallis earum usquequo concideris

6. o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile

7. quomodo quiescet cum Dominus præceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas ejus regiones ibique condixerit illi



Livros sugeridos


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.