1. quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra gentes

2. ad Ægyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti qui erat juxta flumen Eufraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Joachim filii Josiæ regis Juda

3. præparate scutum et clypeum et procedite ad bellum

4. jungite equos et ascendite equites state in galeis polite lanceas induite vos loricis

5. quid igitur vidi ipsos pavidos et terga vertentes fortes eorum cæsos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus

6. non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad aquilonem juxta flumen Eufraten victi sunt et ruerunt

7. quis est iste qui quasi flumen ascendit et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus

8. Ægyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus ejus et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et habitatores ejus

9. ascendite equos et exultate in curribus et procedant fortes Æthiopia et Lybies tenentes scutum et Lydii arripientes et jacientes sagittas

10. dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis juxta flumen Eufraten

11. ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Ægypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi

12. audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt

13. verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram Ægypti

14. adnuntiate Ægypto et auditum facite Magdolo et resonet in Memphis et in Tafnis dicite sta et præpara te quia devoravit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt

15. quare conputruit fortis tuus non stetit quoniam Dominus subvertit eum

16. multiplicavit ruentes ceciditque vir ad proximum suum et dicent surge et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostræ a facie gladii columbæ

17. vocate nomen Pharao regis Ægypti Tumultum adduxit tempus

18. vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen ejus quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet

19. vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Ægypti quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis

20. vitula eligans atque formonsa Ægyptus stimulator ab aquilone veniet ei

21. mercennarii quoque ejus qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum

22. vox ejus quasi æris sonabit quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna cædentes

23. succiderunt saltum ejus ait Dominus qui supputari non potest multiplicati sunt super lucustas et non est eis numerus

24. confusa est filia Ægypti et tradita in manu populi aquilonis

25. dixit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ et super Pharao et super Ægyptum et super deos ejus et super reges ejus et super Pharao et super eos qui confidunt in eo

26. et dabo eos in manu quærentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum ejus et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus

27. et tu ne timeas serve meus Jacob et ne paveas Israël quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis suæ et revertetur Jacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum

28. et tu noli timere serve meus Jacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas ejeci te te vero non consumam sed castigabo te in judicio nec quasi innocenti parcam tibi





“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina