1. anno nono Sedeciæ regis Juda mense decimo venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus ejus ad Hierusalem et obsidebant eam

2. undecimo autem anno Sedeciæ mense quarto quinta mensis aperta est civitas

3. et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis

4. cumque vidisset eos Sedecias rex Juda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quæ erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti

5. persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinæ et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quæ est in terra Emath et locutus est ad eum judicia

6. et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in Reblatha in oculis ejus et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis

7. oculos quoque Sedeciæ eruit et vinxit eum conpedibus ut duceretur in Babylonem

8. domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt

9. et reliquias populi quæ remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem

10. et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Juda et dedit eis vineas et cisternas in die illa

11. præceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Hieremia Nabuzardan magistro militiæ dicens

12. tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias sed ut voluerit sic facies ei

13. misit ergo Nabuzardan princeps militiæ et Nabu et Sesban et Rabsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates regis Babylonis

14. miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo

15. ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicens

16. vade et dic Abdemelech Æthiopi dicens hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illa

17. et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis in manus virorum quos tu formidas

18. sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi anima tua in salutem quia in me habuisti fiduciam ait Dominus



Livros sugeridos


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.