1. verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in diebus Joachim filii Josiæ regis Juda dicens

2. vade ad domum Rechabitarum et loquere eis et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum et dabis eis bibere vinum

3. et adsumpsi Jezoniam filium Hieremiæ filii Absaniæ et fratres ejus et omnes filios ejus et universam domum Rechabitarum

4. et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum Anan filii Hiegedeliæ hominis Dei quod erat juxta gazofilacium principum super thesaurum Maasiæ filii Sellum qui erat custos vestibuli

5. et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos bibite vinum

6. qui responderunt non bibemus vinum quia Jonadab filius Rechab pater noster præcepit nobis dicens non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum

7. et domum non ædificabitis et sementem non seretis et vineas non plantabitis nec habebitis sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris ut vivatis diebus multis super faciem terræ in qua vos peregrinamini

8. obœdivimus ergo voci Jonadab filii Rechab patris nostri in omnibus quæ præcepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos et mulieres nostræ filii et filiæ nostræ

9. et non ædificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus

10. sed habitavimus in tabernaculis et obœdientes fecimus juxta omnia quæ præcepit nobis Jonadab pater noster

11. cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram diximus venite et ingrediamur Hierusalem a facie exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syriæ et mansimus in Hierusalem

12. et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens

13. hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël vade et dic viris Juda et habitatoribus Hierusalem numquid non recipietis disciplinam ut obœdiatis verbis meis dicit Dominus

14. prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem hanc quia obœdierunt præcepto patris sui ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens et non obœdistis mihi

15. misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram neque audistis me

16. firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab præceptum patris sui quod præceperat eis populus autem iste non obœdivit mihi

17. idcirco hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego adduco super Judam et super omnes habitatores Hierusalem universam adflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod locutus sum ad illos et non audierunt vocavi illos et non responderunt mihi

18. domui autem Rechabitarum dixit Hieremias hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël pro eo quod obœdistis præcepto Jonadab patris vestri et custodistis omnia mandata ejus et fecistis universa quæ præcepit vobis

19. propterea hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus



Livros sugeridos


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.