1. in tempore illo dicit Dominus ero Deus universis cognationibus Israël et ipsi erunt mihi in populum

2. hæc dicit Dominus invenit gratiam in deserto populus qui remanserat gladio vadet ad requiem suam Israël

3. longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi te ideo adtraxi te miserans

4. rursumque ædificabo te et ædificaberis virgo Israël adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium

5. adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ plantabunt plantantes et donec tempus veniat non vindemiabunt

6. quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum

7. quia hæc dicit Dominus exultate in lætitia Jacob et hinnite contra caput gentium personate canite et dicite salva Domine populum tuum reliquias Israël

8. ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terræ inter quos erunt cæcus et claudus et prægnans et pariens simul cœtus magnus revertentium huc

9. in fletu venient et in precibus deducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta et non inpingent in ea quia factus sum Israheli pater et Ephraim primogenitus meus est

10. audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quæ procul sunt et dicite qui dispersit Israël congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum

11. redemit enim Dominus Jacob et liberavit eum de manu potentioris

12. et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum eritque anima eorum quasi hortus inriguus et ultra non esurient

13. tunc lætabitur virgo in choro juvenes et senes simul et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et lætificabo a dolore suo

14. et inebriabo animam sacerdotum pinguedine et populus meus bonis meis adimplebitur ait Dominus

15. hæc dicit Dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis quia non sunt

16. hæc dicit Dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait Dominus et revertentur de terra inimici

17. et est spes novissimis tuis ait Dominus et revertentur filii ad terminos suos

18. audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et eruditus sum quasi juvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus Deus meus

19. postquam enim convertisti me egi pænitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiæ meæ

20. si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor ejus idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor ejus ait Dominus

21. statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israël revertere ad civitates tuas istas

22. usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit Dominus novum super terram femina circumdabit virum

23. hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus cum convertero captivitatem eorum benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiæ mons sanctus

24. et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul agricolæ et minantes greges

25. quia inebriavi animam lassam et omnem animam esurientem saturavi

26. ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi et somnus meus dulcis mihi

27. ecce dies veniunt dicit Dominus et seminabo domum Israël et domum Juda semine hominis et semine jumentorum

28. et sicut vigilavi super eos ut evellerem et demolirer et dissiparem et disperderem et adfligerem sic vigilabo super eos ut ædificem et plantem ait Dominus

29. in diebus illis non dicent ultra patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstipuerunt

30. sed unusquisque in iniquitate sua morietur omnis homo qui comederit uvam acerbam obstupescent dentes ejus

31. ecce dies veniunt dicit Dominus et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum

32. non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua adprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Ægypti pactum quod irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum dicit Dominus

33. sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum

34. et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius

35. hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus ejus Dominus exercituum nomen illi

36. si defecerint leges istæ coram me dicit Dominus tunc et semen Israël deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus

37. hæc dicit Dominus si mensurari potuerint cæli sursum et investigari fundamenta terræ deorsum et ego abiciam universum semen Israël propter omnia quæ fecerunt dicit Dominus

38. ecce dies veniunt dicit Dominus et ædificabitur civitas Domino a turre Ananehel usque ad portam Anguli

39. et exibit ultra norma mensuræ in conspectu ejus super collem Gareb et circuibit Goatha

40. et omnem vallem cadaverum et cineris et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portæ Equorum orientalis sanctum Domini non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum



Livros sugeridos


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.