1. hæc dicit Dominus vade et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum

2. et egredere ad vallem filii Ennom quæ est juxta introitum portæ Fictilis et prædicabis ibi verba quæ ego loquar ad te

3. et dices audite verbum Domini reges Juda et habitatores Hierusalem hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam adflictionem super locum istum ita ut omnis qui audierit illam tinniant aures ejus

4. eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Juda et repleverunt locum istum sanguine innocentium

5. et ædificaverunt excelsa Baali ad conburendos filios suos igni in holocaustum Baali quæ non præcepi nec locutus sum nec ascenderunt in cor meum

6. propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non vocabitur locus iste amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Occisionis

7. et dissipabo consilium Judæ et Hierusalem in loco isto et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu quærentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus cæli et bestiis terræ

8. et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum omnis qui præterierit per eam obstupescet et sibilabit super universa plaga ejus

9. et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum et unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione et in angustia in qua concludent eos inimici eorum et qui quærunt animas eorum

10. et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum

11. et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum sic conteram populum istum et civitatem istam sicut conteritur vas figuli quod non potest ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo quod non sit alius locus ad sepeliendum

12. sic faciam loco huic ait Dominus et habitatoribus ejus ut ponam civitatem istam sicut Thofeth

13. et erunt domus Hierusalem et domus regum Juda sicut locus Thofeth inmundæ omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli et libaverunt libamina diis alienis

14. venit autem Hieremias de Thofeth quo miserat eum Dominus ad prophetandum et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum

15. hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes ejus universa mala quæ locutus sum adversum eam quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos



Livros sugeridos


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.