1. cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia Amalechitæ impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni

2. et captivas duxerant mulieres ex ea et a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam sed secum duxerant et pergebant in itinere suo

3. cum ergo venisset David et viri ejus ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas

4. levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas et planxerunt donec deficerent in eis lacrimæ

5. siquidem et duæ uxores David captivæ ductæ fuerant Ahinœm Jezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli

6. et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo

7. et ait ad Abiathar sacerdotem filium Ahimelech adplica ad me ephod et adplicuit Abiathar ephod ad David

8. et consuluit David Dominum dicens persequar an non latrunculos hos et conprehendam eos dixitque ei persequere absque dubio enim conprehendes eos et excuties prædam

9. abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt

10. persecutus est autem David ipse et quadringenti viri substiterant enim ducenti qui lassi transire non poterant torrentem Besor

11. et invenerunt virum ægyptium in agro et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam

12. sed et fragmen massæ caricarum et duas ligaturas uvæ passæ quæ cum comedisset reversus est spiritus ejus et refocilatus est non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus

13. dixit itaque ei David cujus es tu vel unde quo pergis qui ait ei puer ægyptius ego sum servus viri amalechitæ dereliquit autem me dominus meus quia ægrotare cœpi nudius tertius

14. siquidem nos erupimus ad australem partem Cerethi et contra Judam et ad meridiem Chaleb et Siceleg succendimus igni

15. dixitque ei David potes me ducere ad istum cuneum qui ait jura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei et ducam te ad cuneum istum

16. qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem universæ terræ comedentes et bibentes et quasi festum celebrantes diem pro cuncta præda et spoliis quæ ceperant de terra Philisthim et de terra Juda

17. et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti viri adulescentes qui ascenderant camelos et fugerant

18. eruit ergo David omnia quæ tulerant Amalechitæ et duas uxores suas eruit

19. nec defuit quicquam a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de filiabus et de spoliis et quæcumque rapuerant omnia reduxit David

20. et tulit universos greges et armenta et minavit ante faciem suam dixeruntque hæc est præda David

21. venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant nec sequi potuerant David et residere eos jusserat in torrente Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice

22. respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui jerant cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus eis quicquam de præda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et filii quos cum acceperint recedant

23. dixit autem David non sic facietis fratres mei de his quæ tradidit Dominus nobis et custodivit nos et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos in manu nostra

24. nec audiet vos quisquam super sermone hoc æqua enim pars erit descendentis ad prœlium et remanentis ad sarcinas et similiter divident

25. et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum et præfinitum et quasi lex in Israël usque ad diem hanc

26. venit ergo David in Siceleg et misit dona de præda senioribus Juda proximis suis dicens accipite benedictionem de præda hostium Domini

27. his qui erant in Bethel et qui in Ramoth ad meridiem et qui in Jether

28. et qui in Arœr et qui in Sefamoth et qui in Esthama

29. et qui in Rachal et qui in urbibus Jerameli et qui in urbibus Ceni

30. et qui in Arama et qui in lacu Asan et qui in Athac

31. et qui in Hebron et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David ipse et viri ejus



Livros sugeridos


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.