1. ascendit autem Naas Ammonites et pugnare cœpit adversus Jabesgalaad dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas habeto nos fœderatos et serviemus tibi

2. et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum fœdus ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos obprobrium in universo Israël

3. et dixerunt ad eum seniores Jabes concede nobis septem dies ut mittamus nuntios in universos terminos Israël et si non fuerit qui defendat nos egrediemur ad te

4. venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt verba audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit

5. et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait quid habet populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum Jabes

6. et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc et iratus est furor ejus nimis

7. et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum dicens quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus ejus invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus

8. et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israël trecenta milia virorum autem Juda triginta milia

9. et dixerunt nuntiis qui venerant sic dicetis viris qui sunt in Jabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol venerunt ergo nuntii et adnuntiaverunt viris Jabes qui lætati sunt

10. et dixerunt mane exibimus ad vos et facietis nobis omne quod placuerit vobis

11. et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter

12. et ait populus ad Samuhel quis est iste qui dixit Saul non regnabit super nos date viros et interficiemus eos

13. et ait Saul non occidetur quisquam in die hac quia hodie fecit Dominus salutem in Israël

14. dixit autem Samuhel ad populum venite et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum

15. et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et lætatus est ibi Saul et cuncti viri Israël nimis



Livros sugeridos


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.