1. universus ergo Israël dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum

2. qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israël et sacerdotes Levitæ et Nathinnei

3. commorati sunt in Hierusalem de filiis Juda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse

4. Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de filiis Phares filii Juda

5. et de Siloni Asaja primogenitus et filii ejus

6. de filiis autem Zara Jeuhel et fratres eorum sescenti nonaginta

7. porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduja filii Asana

8. et Jobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiæ filii Rahuhel filii Jebaniæ

9. et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum

10. de sacerdotibus autem Jedaja Jojarib et Jachin

11. Azarias quoque filius Helciæ filii Mosollam filii Sadoc filii Marajoth filii Ahitob pontifex domus Dei

12. porro Adajas filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaja filius Adihel filii Jezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer

13. fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei

14. de Levitis autem Semeja filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari

15. Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph

16. et Obdia filius Semejæ filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi

17. janitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps

18. usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi

19. Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritæ super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum

20. Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino

21. porro Zaccharias filius Mosollamia janitor portæ tabernaculi testimonii

22. omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua

23. tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis

24. per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum

25. fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus

26. his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini

27. per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores

28. de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur

29. de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii præerant similæ et vino et oleo et turi et aromatibus

30. filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant

31. et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritæ præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur

32. porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata præpararent

33. hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte jugiter suo ministerio deservirent

34. capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem

35. in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jaihel et nomen uxoris ejus Maacha

36. filius primogenitus ejus Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab

37. Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth

38. porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis

39. Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Jonathan et Melchisuæ et Abinadab et Esbaal

40. filius autem Jonathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha

41. porro filii Micha Phiton et Malech et Thara

42. Ahaz autem genuit Jara et Jara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa

43. Mosa vero genuit Baana cujus filius Raphaja genuit Elasa de quo ortus est Esel

44. porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismaël Saria Obdia Anan hii filii Esel



Livros sugeridos


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.