1. accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon et regnaret filius ejus pro eo

2. dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas præstitit enim pater ejus mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon

3. dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi ejus

4. igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et præcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos

5. qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum eorum grandem enim contumeliam sustinuerant et præcepit ut manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterentur

6. videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus et equites

7. conduxeruntque triginta duo milia curruum et regem Macha cum populo ejus qui cum venissent castrametati sunt e regione Medaba filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum

8. quod cum audisset David misit Joab et omnem exercitum virorum fortium

9. egressique filii Ammon direxerunt aciem juxta portam civitatis reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steterunt

10. igitur Joab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israël et perrexit contra Syrum

11. reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui et perrexerunt contra filios Ammon

12. dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris mihi sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in præsidium

13. confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet

14. perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat contra Syrum ad prœlium et fugavit eos

15. porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus et ingressi sunt civitatem reversusque est etiam Joab in Hierusalem

16. videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem princeps militiæ Adadezer erat dux eorum

17. quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israël et transivit Jordanem inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus

18. fugit autem Syrus Israël et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem

19. videntes autem servi Adadezer se ab Israël esse superatos transfugerunt ad David et servierunt ei noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon



Livros sugeridos


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.