1. fecit quoque sibi domos in civitate David et ædificavit locum arcæ Dei tetenditque ei tabernaculum

2. tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in æternum

3. congregavitque universum Israël in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem præparaverat ei

4. necnon et filios Aaron et Levitas

5. de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres ejus centum viginti

6. de filiis Merari Asaja princeps et fratres ejus ducenti viginti

7. de filiis Gersom Johel princeps et fratres ejus centum triginta

8. de filiis Elisaphan Semejas princeps et fratres ejus ducenti

9. de filiis Hebron Elihel princeps et fratres ejus octoginta

10. de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres ejus centum duodecim

11. vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asajam Johel Semejam Elihel et Aminadab

12. et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est

13. ne ut a principio quia non eratis præsentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus

14. sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël

15. et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut præceperat Moses juxta verbum Domini umeris suis in vectibus

16. dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus lætitiæ

17. constitueruntque Levitas Heman filium Johel et de fratribus ejus Asaph filium Barachiæ de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casajæ

18. et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Jazihel et Semiramoth et Jahihel et Ani Eliab et Banajam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Jeihel janitores

19. porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis æneis concrepantes

20. Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Jahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banajas in nablis arcana cantabant

21. porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Jeihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion

22. Chonenias autem princeps Levitarum prophetiæ præerat ad præcinendam melodiam erat quippe valde sapiens

23. et Barachias et Helcana janitores arcæ

24. porro Sebenias et Josaphat et Nathanaël et Amasai et Zaccharias et Banajas et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant janitores arcæ

25. igitur David et majores natu Israël et tribuni jerunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia

26. cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam fœderis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes

27. porro David erat indutus stola byssina et universi Levitæ qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo

28. universusque Israël deducebant arcam fœderis Domini in jubilo et sonitu bucinæ et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes

29. cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo



Livros sugeridos


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.