1. igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar

2. dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti

3. tulit Agar Ægyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem

4. qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam

5. dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quæ videns quod conceperit despectui me habet judicet Dominus inter me et te

6. cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit

7. cumque invenisset illam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine qui est in via Sur

8. dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quæ respondit a facie Sarai dominæ meæ ego fugio

9. dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius

10. et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur præ multitudine

11. ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen ejus Ismaël eo quod audierit Dominus adflictionem tuam

12. hic erit ferus homo manus ejus contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula

13. vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me

14. propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad

15. peperitque Abræ filium qui vocavit nomen ejus Ismaël

16. octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem



Livros sugeridos


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.