1. Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit

2. templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex ædificatio excelsa parietis templi

3. in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum

4. qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie

5. qui prævaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est

6. quasi stella matutina in medio nebulæ et quasi luna plena in diebus suis lucet

7. et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei

8. quasi arcus effulgens in nebulam gloriæ et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ et quasi tus redolens in diebus æstatis

9. quasi ignis effulgens et tus ardens in igni

10. quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso

11. quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriæ et vestiri eum consummatione virtutis

12. in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum

13. in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans juxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano

14. sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua

15. oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israël et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis

16. porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvæ

17. et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi

18. tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo

19. tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso

20. et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus

21. et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt

22. tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israël dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari

23. et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei

24. et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ et fecit nobiscum secundum suam misericordiam

25. det nobis jucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israël per dies sempiternos

26. credere Israël nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis

27. duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim

28. qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimis

29. doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsi in codice isto Jesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo

30. beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper

31. si enim hæc fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium ejus est



Livros sugeridos


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.