1. est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines

2. vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animæ ejus ex omnibus quæ desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est

3. si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies ætatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus

4. frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen ejus

5. non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali

6. etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia

7. omnis labor hominis in ore ejus sed anima illius non impletur

8. quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut pergat illuc ubi est vita

9. melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et præsumptio spiritus

10. qui futurus est jam vocatum est nomen ejus et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in judicio contendere

11. verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem



Livros sugeridos


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.