1. ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in cælo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui

2. multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia

3. si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde

4. multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere

5. ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum

6. ubi multa sunt somnia plurimæ vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time

7. si videris calumnias egenorum et violenta judicia et subverti justitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii

8. et insuper universæ terræ rex imperat servienti

9. avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas

10. ubi multæ sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis

11. dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum

12. est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiæ conservatæ in malum domini sui

13. pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit

14. sicut egressus est nudus de utero matris suæ sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo

15. miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum

16. cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris et in curis multis et in ærumna atque tristitia

17. hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur lætitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus et hæc est pars illius

18. et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et lætetur de labore suo hoc est donum Dei

19. non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ eo quod Deus occupet deliciis cor ejus



Livros sugeridos


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.