1. verti me ad alia et vidi calumnias quæ sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiæ cunctorum auxilio destitutos

2. et laudavi magis mortuos quam viventes

3. et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est nec vidit mala quæ sub sole fiunt

4. rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiæ proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est

5. stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens

6. melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et adflictione animi

7. considerans repperi et aliam vanitatem sub sole

8. unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi ejus divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima

9. melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suæ

10. si unus ceciderit ab altero fulcietur væ soli quia cum ruerit non habet sublevantem

11. et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet

12. et si quispiam prævaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur

13. melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum

14. quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur

15. vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente secundo qui consurgit pro eo

16. infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus

17. custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est obœdientia quam stultorum victimæ qui nesciunt quid faciant mali



Livros sugeridos


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.