1. memento creatoris tui in diebus juventutis tuæ antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent

2. antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellæ et revertantur nubes post pluviam

3. quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosæ erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina

4. et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiæ carminis

5. excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ et circumibunt in platea plangentes

6. antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam

7. et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum

8. vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas

9. cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quæ fecerit et investigans conposuit parabolas multas

10. quæsivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos

11. verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quæ per magistrorum concilium data sunt a pastore uno

12. his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est

13. finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata ejus observa hoc est enim omnis homo

14. et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato sive bonum sive malum sit





“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina